- STUART
- STUARTnomen Regiae in M. Britannia Familiae. In qua Robertus Stuartus (quod nomen officii prius, transiit in nomen familiae) Mariâ Davidis II. ex Brussiis, Scotiae Regis, Sorore genitus, hôc exstinctô, Regnum nactus est A. C. 1370. Ex eius progenitoribus Malcolmi frater Ferquhartes Thavus vel Princeps Loquuhabriae fuit; primusque Waltherus Stuarti, h. e. Magni Scotiae Senescalli, nomen aslumsit, gentique suae hereditarium fecit, A. C. 1086. A' Roberti Regis Fratre Alexandro, Stuarti Dni de Darnley, et de Aubigny et Comites Lenoxiae, atque ex his Iacobus VI. Rex Scotiae vel I. Rex M. Britanniae, avus moderni Regis oriundi sunt. Ab ipso Roberto, in directa linea descendunt reliqui Reges Scotiae Stuartini sangninis, usque ad Mariam Reginam, exstinctam A. C. 1587. cuius τοκειολογίαν exhibet Spenerus Theatr. Nob. Eur. Part. I. p. 114. Hodierni Regis Maiores quod attinet, Iacobus fil. fuit Henrici Stuarti, Ducis Rothesayae, ex Maria modo dictâ, et iunctâ sibi Annâ (filiâ Friderici II. Daniae et Norveg. Regis) Carolum I. Regem m. Britanniae genuit. Quô et Henricâ Mariâ Francicâ (filiâ Henrici IV.) nati sunt Carolus (natus et denatus A. C. 1629.) Carolus II. Rex M. Britanniae (natus A. C. 1630. maritus Catharinae Lusitanae) Maria (nata A. C. 1631. uxor Guilielmi Principis Arausionensis, denata A. C. 1660) Iacobus Dux Eboracens. natus A. C. 1633. maritus Annae filiae Edoardi Hyde Cancellarii Angliae primum, nunc ... Duc. Mutinensis, utrôque coniugiô fecundus, Elisabetha (nata A. C. 1635. denata A. C. 1650.) Hentica Anna (nata A. C. 1636. uxor Philippi Ducis Aurelianens. denata haud pridem) et Henricus Dux Glocestriae (natus A. C. 1640. denatus 1660.) omnes Familiae Regiae M. Britanniae nominis Stuartorum. Idem ibid. p. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.